라틴어 문장 검색

ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
quod contra copiosissime defensum esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 2:2)
Calumniator ab ove cum peteret canis, Quem commendasse panem se contenderet, Lupus citatus testis non unum modo Deberi dixit, verum affirmavit decem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.2)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)
Is erat ex hac turba lucifugarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 15:2)
Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae senectutis exercens facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 27:1)
et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:3)
" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:1)
at si rogandus, simulator parati dissimulator petiti, venditator 1 praestiti publicator occulti, calumniator morati infitiator soluti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION